monumenta.ch > Hieronymus > 4 > bnfGrec107.305 > Deuteronomium, 5 > sectio 14 > sectio 7 > sectio 7 > csg48.26 > sectio 20 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 16
Intantum autem simulacrorum cultu furebat Israel, ut nequaquam contentus idolis suis, ad aliena transiret. Denique Galgata, inquit, captiva ducetur, et Bethel erit inutilis, sive penitus non subsistens, cum idola in ea subversa fuerint. De Bersabee omnino tacuit; quia victis decem tribubus, urbs nomine Bersabee, quae erat in tribu Iuda illo tempore, nec capta nec destructa est.